Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.78 Cic. Fam. 13.79 (English) >>Cic. Fam. 14.1

13.79 Scr. Romae in. a. 708 (46). M. CICERO D. ALLIENO PROCOS. et te scire arbitror quanti fecerim C. Avianium Flaccum, et ego ex ipso audiveram, optimo et gratissimo homine, quam a te liberaliter esset tractatus. eius filios dignissimos illo patre meosque necessarios, quos ego unice diligo, commendo tibi sic, ut maiore studio nullos commendare possim. C. Avianius in Sicilia est; Marcus est nobiscum. ut illius dignitatem praesentis ornes, rem utriusque defendas te rogo. hoc mihi gratius in ista provincia facere nihil potes, idque ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.

LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.78 Cic. Fam. 13.79 (English) >>Cic. Fam. 14.1

Powered by PhiloLogic